- JUBILAEUS
- JUBILAEUSquibusdam Iobilaeus, duplex est, Iudaicus et Romanus. Illo cum Rege Cerimoniali sepulto, hunc e cineribus eius suscitavit Bonifacius VIII. A. C. 1300. in festo Nat. Dom non redivivâ, sed novatâ specie. Nam cum vetus illedebitorum remissionem et a mundana servitute immunitatem, quinquagesimo quovis Anno indulgeret: novus iste peccatorum omnium absolutionem, et ab infernis vinculis libertatem Christianis spiritualem pollicetur, qui Apostolorum limina venissent salutatum. Non tamen Anno quinquagesimo, sed centesimo, ut sic saecularis factus ludis Ethnicorum saecularibus opponeretur: quos hi Diti et Proserpinae sacros, post icentum Annos celebrandos statuerant; quia Saeculum s. vitae spatium eousque, non ulterius extendiexistimabant: clamante tunc praecone, Venite ad ludos, quos nemo mortalium vidit, nec visure; est. Sic vulgo; Sed longe ante aevum Bonifacii, relegati sunt ludi isti saeculares: quin et ab Aug. et Claud. et Domitiano, neglecto iam tunc ordine centenario, celebrati: unde Mart. l. 10. Epigr. 63. cuius Epigraphe Epitaphium nobilis Matronae.Bis mea Romano spectata est vita Tarento.Tarentum enim ara fuit, quae ludis solummodo saecularibusaperiebatur, aggestaque deinceps terrâ, usque in alterum Saeculum occultabatur. Sic Stephanio, in utriusque Aug. et Claud. ludis saecularibus, togatus dicitur saltâsse. Bullam institutionis primi Iubilaei, habes apud Henr. Spelmann. Aliâ tamen bullâ Pontifex eodem die Annoque datâ, exclusit, qui prohibitam cum Saracenis cxercerent mercaturam, nec non Frid. Arragonem, Siculosque et Columnenses, Post Bonifacium vero Clem. VI. ad veram Iubilaei periodum, Annum nempe 50. festivitatem hanc deduxit, primumque Iubilaeum quinquagesimalem A. C. 1350. celebravit. Demum, ut quaeque aetas istius fieret beneficii particeps, Sixtus IV. ad unumquemque Annum 25. Iubiaeum contracit, atque eiusdem primam egit celebritatem, A. C. 1475. Confluxit autem in his Iubilaeis tanta Romam vis hominum, ut sub Bonifacio VIII. aliquando in ides singulos ad 200000. hominum numerarentur, et sub Nicolao V. A. C. 1450. impedito forte transitu ducentos homines et equos tres obtridtos ac suffocatos in ponte Hadriani, referat Platina. Ad quam proin frequentiam excipiendam, septem primaria urbis delubra idem Bonifacius constituit. Excitatus Bonifacii et Clem. exemplo Eduardus III. et ipse Annum sui ipsius genethliacum quinquagesimum Iubilaeo dedicavit. Natus quippe in festo S. Bricii, h. e. Idibus Nov. A. C. 1312. cum ad idem festum A. C. 1362. pervenisset, gratiosum omnibus se et munificum praebere gestiens, vinctos e carcere liberavit, exulesrevocavitregioque omnia fastu et magnificentiâ recolens, ornavit, ditavit et illustravit. Tum leges salutares multas tulit, multa concessit privilegia: rogatus a Communitate, linguâ Normannicâ e iudiciis exulare iussâ, Anglicanam indixit recipiendam. Acta vero in tabulas et membranas publicas Latine iussit redigi. Insuper ad Annidecus, filios suos Eduardum Principem Walliae, in Ducem Aquitaniae: Lionellum in Ducem Clarentiae: et Edmundum in Comitem Cantabrigiae creavit: et ne quid tantae deesset celebritati, Franciae, Cypri et Scotiae Reges, cum Regina Scotiae illustri hospitio excepit, etc. Undeforte factum, quod Annis singulis in Cena Domini, vulgo Naundy, i. e. Thursday Reges Angli usque hodie eleemosynam facientes, tot pauperes veste et cibi ferculo donant, quot ipsimet tunc aetatis Annos egerint, singulosque totidem insuper denariis, velut Annorum rationem, dum ad quinquagesimum veniatur, conservaturi. Annum tamen ipsum quinquagesimum nemo alius, post Eduardum, more Iubilaei celebravit. De lavationis cerimonia, quae antiqua admodum, cum apud Pontifices Rom. Tum apudImpp. Vide in voce Mandatum: et de his omnibus Henr. Spelmann. in Gloss. Arch. Addo, de Iubilaeo Iud. Fuisse hoc ultimum olim Iraelitarum festum divinitus institutum, haclege ut quin quagesimo quovis Anno celebraretur. Institutio eius habetur Levit. c. 25. v. 8. Praeterea numerabis tibi septem septimanas Annorum, septem Annos septem vicibus, itaut tempus septem septimanarum Annorum sint tibi quadraginta novem Anni. v. 9. Tunc facies ut ubique personet clangor tubae, etc. et v. 10. Ut sanctificetis Annum quinquagesimum et proclametis libertatem in ipsa terra omnibus habitatoribus eius: Iubilaei (Annus) ille esto vobis. Usus eius erat quintuplex. 1. Proclamata erat libertas omnibus habitatoribus terrae. 2. Quisque rediit in possessiionem suam. 3. Sicque factum est, ut exactum servaretur, Tribuum discrimen. 4. Quemadmodum Graeci per Olympiadas, Romani per Lustra, Christiani per Inductiones, ita Hebraei per Iubilaeos computandi ratione usi fuisse creduntur, 5. Typus erat SERVATORIS nostri, cuius sanguine ius redeundi in regnum caelorum, quod per peccatum amiseramus. nobis restimtutum est et sonus Verbi divini sediffudit per universam terram: id quod per clangorem tubarum olim erat significatum. Unde ait Zach. c. 9. v. 14. Dominus Iehovi buccinâ clanget. Ubi de Euangelii annuntiatione sub Nov.Test. vaticinatur. Notandum autem, decimo demum die primi mensis, tubarum clangore Iubilaeum inchoatum, et terrae quietem servorumque libertatem proclamatam esse, postquam 9. prioribus diebus hi, laeti agentes et sertis coronati, appropinquanti libertati praelufissent, ex Mose AEgyptio in halacha Schemit veiobel c. 10. Origo nominis, secundum Marbachium in Lev. c. 25. a Iubale, primo Musicorum instramentorum auctore. cuius mentio Gen. c. 4. v. 21. Secundum alios potius a voce Hebr. Jobel, quae arietem, item cornu arietinum denotat s, buccinam arietinam, cuius clangor in Iubilaei auspiciis personuit. Meminit istiusmodi buccinarum Ios. c. 6. v. 7. Et septem Sacerdotes portanto septem buccinas arietinas ante arcam. Ubi vox illa Iobelim exstat. Vide Thom. Godwyn. de Ritib. Hebr. l. 4. c. 10. A quo tamen de his buccinis dissentientem Bochart. habuimus supra in voce Buccina. Ceterum, in Eccl. Rom. post Clem. VI. qui de centesimo ANno ad quinquagesimum deducit Iubilaeum, Urbanus VI. Pontificatûs sui A. 11. C. 1389. 3. Idus Apirl. instituit, ut in posterum de tricesimo tertio Anno in tricesimum tertium celebraretur (uti legitur in Mag. Chronico Belg.) Annusque N. C. 1590. esset Iubilaeus: quo eum commovit tempus vitae Domini nostri Iuse Christi in humanitate peractum, Ibid. Cuius Successor Bonifacius IX. Iubilaei gratiam latius diffundens: Regibus et aliis Dominis ——— etiam Conventibus per diversa loca concessit, ut in partibus huiusmodi gratiae largitatem possent consequi, ita tamen, ut Confessor, quem aliquis eorum eligeret, nomine Basilicarum et Ecclesiarum videlicet Petri et Pauli. Ioh. Lateranensis, et Sanctae Mariae Maioris, aliquas Ecclesias in partibus per Confessorem electum deputandas certis vicibus tenerentur visitare. Vihl. Thorn. A. C. 1390. Unde fluxit. qui hodie obtinet, mos Iubilaei indulgentias in Regnis et provinciis indicendi. Denique Sixtus IV. etc. Sed et Iubilaeum Annum S. Thoinae Cantuar Archiep. et Martyr. Monachos S. Trinitatis sollenni ritu. Anno quoque 50. celebrâsse, idem Thorn auctor est ad A. C. 1320. cui festivitati indulgentias quoque concessêre Pontifices. Obiit autem A. C. 1170. Vide C. du Fresne in Gloss. Apud Flodoard. Iubilaeus est cognomen S. Remigii Rem. Archiep, quod tot Annis vixisset, et ad Saeculi prope aetatem pervenisset, Hist. Rem. l. 1. c. 17. apud Dom. Macr. in Hierol. Vide et hîc infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.